Paragrafo 11 - Studentville

Paragrafo 11

Bellum Catilinarium: versione tradotta del Paragrafo 11

Sed primo magis ambitio quam avaritia animos hominum exercebat quod tamen vitium

propius virtutem erat. Nam gloriam honorem imperium bonus et ignauos aeque sibi exoptant; sed ille vera via nititur huic quia

bonae artes desunt dolis atque fallaciis contendit. Auaritia pecuniae studium habet quam nemo sapiens concupiuit: ea quasi

venenis malis inbuta corpus animumque virilem effeminat semper infinita et insatiabilis est neque copia neque inopia minuitur.

Sed postquam L. Sulla armis recepta re publica bonis initiis malos eventus habuit rapere omnes trahere domum alius alius agros

cupere neque modum neque modestiam victores habere foeda crudeliaque in civis facinora facere. Huc accedebat quod L. Sulla

exercitum quem in Asia ductaverat quo sibi fidum faceret contra morem maiorum luxuriose nimisque liberaliter habuerat. loca

amoena voluptaria facile in otio ferocis militum animos molliverant: ibi primum insueuit exercitus populi Romani amare potare

signa tabulas pictas uasa caelata mirari ea priuatim et publice rapere delubra spoliare sacra profanaque omnia polluere. Igitur

ii milites postquam victoriam adepti sunt nihil relicui victis fecere. Quippe secundae res sapientium animos fatigant: ne illi

corruptis moribus victoriae temperarent.

  • Latino
  • Bellum Catilinarium
  • Sallustio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti