Bellum Catilinarium Paragrafo 16: versione tradotta - StudentVille

Paragrafo 16

Bellum Catilinarium: versione tradotta del Paragrafo 16

Sed iuventutem, quam, ut supra diximus, illexerat,

multis modis mala facinora edocebat. Ex illis testis signatoresque falsos commodare; fidem fortunas pericula vilia habere; post

ubi eorum famam atque pudorem attriverat, maiora alia imperabat. Si causa peccandi in praesens minus suppetebat, nihilo minus

insontis sicuti sontis circumvenire iugulare: scilicet ne per otium torpescerent manus aut animus, gratuito potius malus atque

crudelis erat. His amicis sociisque confisus Catilina, simul quod aes alienum per omnis terras ingens erat et quod plerique

Sullani milites, largius suo usi, rapinarum et victoriae veteris memores civile bellum exoptabant, opprimendae rei publicae

consilium cepit. In Italia nullus exercitus, Cn. Pompeius in extremis terris bellum gerebat; ipsi consulatum petenti magna

spes, senatus nihil sane intentus: tutae tranquillaeque res omnes, sed ea prorsus opportuna Catilinae.

  • Latino
  • Bellum Catilinarium
  • Sallustio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti