De Senectute Paragrafo 16: versione svolta - StudentVille

Paragrafo 16

Ad Appi Claudi senectutem accedebat etiam, ut caecus

esset; tamen is, cum sententia senatus inclinaret ad placem cum Pyrrho foedusque faciendum, non dubitavit dicere illa, quae

versibus persecutus est Ennius:
‘Quo vobis mentes, rectae quae stare solebant antehac, dementis sese flexere viai?’

ceteraque gravissime; notum enim vobis carmen est; et tamen ipsius Appi exstat oratio. Atque haec ille egit septimo decimo

anno post alterum consulatum, cum inter duos consulatus anni decem interfuissent, censorque ante superiorem consulatum fuisset;

ex quo intellegitur Pyrrhi bello grandem sane fuisse; et tamen sic a patribus accepimus.

  • Latino
  • De Senectute
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti