Paragrafo 29 - Studentville

Paragrafo 29

Ceterum ego dum omnia stupeo, paene resupinatus crura

mea fregi. Ad sinistram enim intrantibus non longe ab ostiarii cella canis ingens, catena vinctus, in pariete erat pictus

superque quadrata littera scriptum “cave canem”.
Et collegae quidem mei riserunt. Ego autem collecto spiritu non destiti

totum parientem persequi. Erat autem venalicium cum titulis pictis, et ipse Trimalchio capillatus caduceum tenebat Minervamque

ducente Romam intrabat. Hinc quemadmodum ratiocinari didicisset, deinque dispensator factus esset, omnia diligenter curiosus

pictor cum inscriptione reddiderat. In deficiente vero iam porticu levatum mento in tribunal excelsum Mercurius rapiebat.

Praesto erat Fortuna cornu abundanti copiosa et tres Parcae aurea pensa torquentes. Notavi etiam in porticu gregem cursorum cum

magistro se exercentem. Praeterea grande armarium in angulo vidi, in cuius aedicula erant Lares argentei positi Venerisque

signum marmoreum et pyxis aurea non pusilla, in qua barbam ipsius conditam esse dicebant. Interrogare ergo atriensem coepi,

quas in medio picturas haberent.” Iliada et Odyssian, inquit, ac Laenatis gladiatorium munus.”

  • Latino
  • Satyricon
  • Petronio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti