Paragrafo 29 - Studentville

Paragrafo 29

Item, si fatum

tibi est ex hoc morbo non convalescere, sive tu medicum adhibueris sive non adhibueris, non convalesces; et alterutrum fatum

est; medicum ergo adhibere nihil attinet.’ Recte genus hoc interrogationis ignavum atque iners nominatum est, quod eadem

ratione omnis e vita tolletur actio. Licet etiam inmutare, ut fati nomen ne adiungas et eandem tamen teneas sententiam, hoc

modo: ‘Si ex aeternitate verum hoc fuit: “Ex isto morbo convalesces”, sive adhibueris medicum sive non adhibueris,

convalesces; itemque, si ex aeternitate falsum hoc fuit: “Ex isto morbo convalesces”, sive adhibueris medicum sive non

adhibueris, non convalesces’; deinde cetera.

  • Latino
  • De Fato
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti