Paragrafo 31 - Studentville

Paragrafo 31

Carneades genus hoc totum non probabat et nimis inconsiderate concludi hanc rationem putabat.

Itaque premebat alio modo nec ullam adhibebat calumniam; cuius erat haec conclusio: ‘Si omnia antecedentibus causis fiunt,

omnia naturali conligatione conserte contexteque fiunt; quod si ita est, omnia necessitas efficit; id si verum est, nihil est

in nostra potestate; est autem aliquid in nostra potestate; at, si omnia fato fiunt, omnia causis antecedentibus fiunt; non

igitur fato fiunt, quaecumque fiunt.’

  • Latino
  • De Fato
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti