Paragrafo 31 - Studentville

Paragrafo 31

Quod si ita putasset certe optabilius Miloni fuit dare iugulum P. Clodio non semel ab illo neque turn primum petitum quam iugulari a vobis quia se non iugulandum illi tradidisset. Sin hoc nemo vestrum ita sentit non illud iam in iudicium venit occisusne sit (quod fatemur) sed iure an iniuria quod multis in causis saepe quaesitum est. Insidias factas esse constat et id est quod senatus contra rem publicam factum iudicavit: ab utro factae sint incertum est. De hoc igitur latum est ut quaereretur. Ita et senatus rem non hominem notavit et Pompeius de iure non de facto quaestionem tulit.
Num quid igitur aliud in iudicium venit nisi uter utri insidias fecerit? Profecto nihil: si hic illi ut ne sit impune; si ille huic ut scelere solvamur.

  • Latino
  • Pro Milone di Marco Tullio Cicerone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti