Paragrafo 57 - Studentville

Paragrafo 57

Cur igitur eos manu misit? Metuebat scilicet ne indicaretur ne dolorem perferre non possent ne tormentis cogerentur occisum esse a servis Milonis in Appia via P. Clodium confiteri. Quid opus est tortore? quid quaeris? Occideritne? occidit. Iure an iniuria? nihil ad tortorem: facti enim in eculeo quaestio est iuris in iudicio.
Quod igitur in causa quaerendum est indagamus hic: quod tormentis invenire vis id fatemur. Manu vero cur miserit si id potius quaeris quam cur partim amplis adfecerit praemiis nescis inimici factum reprehendere.

  • Latino
  • Pro Milone di Marco Tullio Cicerone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti