Paragrafo 24 - Studentville

Paragrafo 24

P. Clodius cum statuisset omni scelere in praetura vexare rem publicam videretque ita tracta esse comitia anno superiore ut non multos mensis praeturam gerere posset–qui non honoris gradum spectaret ut ceteri sed et L. Paulum conlegam effugere vellet singulari virtute civem et annum integrum ad dilacerandam rem publicam quaereret–subito reliquit annum suum seseque in annum proximum transtulit: non (ut fit) religione aliqua sed ut haberet quod ipse dicebat ad praeturam gerendam hoc est ad evertendam rem publicam plenum annum atque integrum.

  • Latino
  • Pro Milone di Marco Tullio Cicerone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti