Paragrafo 105 - Studentville

Paragrafo 105

O terram illam beatam quae hunc virum exceperit: hanc ingratam si eiecerit; miseram si amiserit!

Sed finis sit: neque enim prae lacrimis iam loqui possum et hic se lacrimis defendi vetat. Vos oro obtestorque iudices ut in sententiis ferendis quod sentietis id audeatis. Vestram virtutem iustitiam fidem mihi credite is maxime probabit qui in iudicibus legendis optimum et sapientissimum et fortissimum quemque elegit.

  • Latino
  • Pro Milone di Marco Tullio Cicerone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti