Paragrafo 32 - Studentville

Paragrafo 32

Quonam igitur pacto probari potest insidias Miloni fecisse Clodium? Satis est in illa quidem tam audaci tam nefaria belua docere magnam ei causam magnam spem in Milonis morte propositam magnas utilitates fuisse. Itaque illud Cassianum ‘cui bono fuerit’ in his personis valeat; etsi boni nullo emolumento impelluntur in fraudem improbi saepe parvo. Atqui Milone interfecto Clodius haec adsequebatur non modo ut praetor esset non eo consule quo sceleris nihil facere posset; sed etiam ut eis consulibus praetor esset quibus si non adiuvantibus at coniventibus certe speraret posse se eludere in illis suis cogitatis furoribus: cuius illi conatus ut ipse ratiocinabatur nec cuperent reprimere si possent cum tantum beneficium ei se debere arbitrarentur; et si vellent fortasse vix possent frangere hominis sceleratissimi conroboratam iam vetustate audaciam.

  • Latino
  • Pro Milone di Marco Tullio Cicerone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti