Paragrafo 41 - Studentville

Paragrafo 41

Interim ego, qui privatum habebam secessum, in multas cogitationes diductus sum, quare aper pilleatus intrasset. Postquam

itaque omnis bacalusias consumpsi, duravi interrogare illum interpretem meum, quod me torqueret. At ille: “Plane etiam hoc

servus tuus indicare potest: non enim aenigma est, sed res aperta. Hic aper, cum heri summa cena eum vindicasset, a conviviis

dimissus ; itaque hodie tamquam libertus in convivium revertitur.” Damnavi ego stuporem meum et nihil amplius interrogavi,

ne viderer nunquam inter honestos cenasse.
Dum haec loquimur, puer speciosus, vitibus hederisque redimitus, modo Bromium,

interdum Lyaeum Euhiumque confessus, calathisco uvas circumtulit, et poemata domini sui acutissima voce traduxit. Ad quem sonum

conversus Trimalchio: “Dionyse, inquit, liber esto.” Puer detraxit pilleum apro capitique suo imposuit. Tum Trimalchio rursus

adiecit: “Non negabitis me, inquit, habere Liberum patrem.” Laudamus dictum Trimalchionis, et circumeuntem puerum sane

perbasiamus.
Ab hoc ferculo Trimalchio ad lasanum surrexit. Nos libertatem sine tyranno nacti coepimus invitare convivarum

sermones.

  • Latino
  • Satyricon
  • Petronio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti