Paragrafo 42 - Studentville

Paragrafo 42

Aderat iam annus quo proconsulatum Africae et

Asiae sortiretur et occiso Civica nuper nec Agricolae consilium deerat nec Domitiano exemplum. Accessere quidam cogitationum

principis periti qui iturusne esset in provinciam ultro Agricolam interrogarent. Ac primo occultius quietem et otium laudare

mox operam suam in adprobanda excusatione offerre postremo non iam obscuri suadentes simul terrentesque pertraxere ad

Domitianum. Qui paratus simulatione in adrogantiam compositus et audiit preces excusantis et cum adnuisset agi sibi gratias

passus est nec erubuit beneficii invidia. Salarium tamen proconsulare solitum offerri et quibusdam a se ipso concessum

Agricolae non dedit sive offensus non petitum sive ex conscientia ne quod vetuerat videretur emisse. Proprium humani ingenii

est odisse quem laeseris: Domitiani vero natura praeceps in iram et quo obscurior eo inrevocabilior moderatione tamen

prudentiaque Agricolae leniebatur quia non contumacia neque inani iactatione libertatis famam fatumque provocabat. Sciant

quibus moris est inlicita mirari posse etiam sub malis principibus magnos viros esse obsequiumque ac modestiam si industria ac

vigor adsint eo laudis excedere quo plerique per abrupta sed in nullum rei publicae usum ambitiosa morte inclaruerunt.

  • Latino
  • Agricola
  • Tacito

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti