Versione tradotta Tacito: Paragrafo 43 di Agricola
Finis vitae eius nobis luctuosus amicis tristis
extraneis etiam ignotisque non sine cura fuit. vulgus quoque et hic aliud agens populus et ventitavere ad domum et per fora et
circulos locuti sunt; nec quisquam audita morte Agricolae aut laetatus est aut statim oblitus. Augebat miserationem constans
rumor veneno interceptum: nobis nihil comperti [ut] adfirmare ausim. Ceterum per omnem valetudinem eius crebrius quam ex more
principatus per nuntios visentis et libertorum primi et medicorum intimi venere sive cura illud sive inquisitio erat. Supremo
quidem die momenta ipsa deficientis per dispositos cursores nuntiata constabat nullo credente sic adcelerari quae tristis
audiret. Speciem tamen doloris animi vultu prae se tulit securus iam odii et qui facilius dissimularet gaudium quam metum.
Satis constabat lecto testamento Agricolae quo coheredem optimae uxori et piissimae filiae Domitianum scripsit laetatum eum
velut honore iudicioque. Tam caeca et corrupta mens adsiduis adulationibus erat ut nesciret a bono patre non scribi heredem
nisi malum principem.
- Latino
- Agricola
- Tacito