Paragrafo 3 - Studentville

Paragrafo 3

Quam ob rem illa arma centuriones cohortes non periculum nobis sed praesidium denuntiant; neque solum ut quieto sed etiam ut magno animo simus hortantur; neque auxilium modo defensioni meae verum etiam silentium pollicentur. Reliqua vero multitudo quae quidem est civium tota nostra est; neque eorum quisquam quos undique intuentis unde aliqua fori pars aspici potest et huius exitum iudici exspectantis videtis non cum virtuti Milonis favet tum de se de liberis suis de patria de fortunis hodierno die decertari putat.
Unum genus est adversum infestumque nobis eorum quos P. Clodi furor rapinis et incendiis et omnibus exitiis publicis pavit: qui hesterna etiam contione incitati sunt ut vobis voce praeirent quid iudicaretis. Quorum clamor si qui forte fuerit admonere vos debebit ut eum civem retineatis qui semper genus illud hominum clamoresque maximos prae vestra salute neglexit.

  • Latino
  • Pro Milone di Marco Tullio Cicerone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti