Paragrafo 6 - Studentville

Paragrafo 6

Equidem ut ad me revertar ab his fontibus profluxi ad hominum famam et meus hic forensis labor vitaeque ratio dimanavit ad existimationem hominum paulo latius commendatione ae iudicio meorum. Nam quod obiectum est de pudicitia quodque omnium accusatorum non criminibus sed vocibus male dictisque celebratum est id numquam tam acerbe feret M. Caelius ut eum paeniteat non deformem esse natum. Sunt enim ista maledicta pervulgata in omnes quorum in adulescentia forma et species fuit liberalis. Sed aliud est male dicere aliud accusare. Accusatio crimen desiderat rem ut definiat hominem ut notet argumento probet teste confirmet; maledictio autem nihil haet propositi praeter contumeliam quae si petulantius iactatur convicium si facetius urbanitas nominatur.

  • Latino
  • Pro Caelio
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti