Paragrafo 25 - Studentville

Paragrafo 25

Ergo haec removeantur ut aliquando in quibus causa nititur ad ea veniamus. Animadverti enim iudices audiri a vobis meum familiarem L. Herennium perattente. In quo etsi magna ex parte ingenio eius et dicendi genere quodam tenebamini tamen non numquam verebar ne illa subtiliter ad criminandum inducta oratio ad animos vestros sensim ac leniter accederet. Dixit enim multa de luxurie multa de libidine multa de vitiis iuventutis multa de moribus et qui in reliqua vita mitis esset et in hac suavitate humanitatis qua prope iam delectantur omnes versari periucunde soleret fuit in hac causa pertristis quidam patruus censor magister; obiurgavit M. Caelium sicut neminem umquam parens; multa de incontinentia intemperantiaque disseruit. Quid quaeritis iudices? ignoscebam vobis attente audientibus propterea quod egomet tam triste illud et tam asperum genus orationis horrebam.

  • Latino
  • Pro Caelio
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti