Paragrafo 57 - Studentville

Paragrafo 57

Cui denique commisit quo adiutore usus est quo socio quo conscio cui tantum facinus cui se cui salutem suam credidit? Servisne mulieris? Sic enim obiectum est. Et erat tam demens hic cui vos in genium certe tribuitis etiamsi cetera inimica oratione detrahitis ut omnes suas fortunas alienis servis committeret? At quibus servis? Refert enim magnopere id ipsum. Iisne quos intellegebat non communi condicione servitutis uti sed licentius liberius familiarius cum domina vivere? Quis enim hoc non videt iudices aut quis ignorat in eius modi domo in qua mater familias meretricio more vivat in qua nihil geratur quod foras proferendum sit in qua inusitatae libidines luxuries omnia denique inaudita vitia ac flagitia versentur hic servos non esse servos quibus omnia committantur per quos gerantur qui versentur isdem in voluptatibus quibus occulta credantur ad quos aliquantum etiam ex cotidianis sumptibus ac luxurie redundet? Id igitur Caelius non videbat?

  • Latino
  • Pro Caelio
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti