Pro Caelio, 37 - Studentville

Pro Caelio, 37

Redeo nunc ad te, Caeli, vicissim ac mihi auctoritatem patriam severitatemque suscipio. Sed dubito, quem

patrem potissimum sumam, Caecilianumne aliquem vehementem atque durum:

Nunc enim demum mi animus ardet, nunc meum

cor
cumulatur ira
aut illum:
O infelix, o sceleste
Ferrei sunt isti patres:
Egon quid dicam, quld velim? quae

tu omnia
Tuis foedis factis facis ut nequiquam velim,
vix ferendi. Diceret talis pater: “Cur te in istam vicinitatem

meretriciam contulisti? cur illecebris cognitis non refugisti?
Cur alienam ullam mulierem nosti? Dide ac disice;
Per me

tibi licet. Si egebis, tibi dolebit, non mihi.
Mihi sat est qui aetatis quod relicuom est oblectem meae.”

  • Latino
  • Pro Caelio
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti