Paragrafo 64 - Studentville

Paragrafo 64

Ergo illa falsa fuerunt quae certe vera exstitissent si Milo admisisset aliquid quod non posset honeste vereque defendere.<
Quid? quae postea sunt in eum congesta quae quemvis etiam mediocrium delictorum conscientia perculissent ut sustinuit di immortales! Sustinuit? immo vero tit contempsit ac pro nihilo putavit quae neque maximo animo nocens neque innocens nisi fortissimus vir neglegere potuisset! Scutorum gladiorum frenorum pilorumque etiam multitudo deprehendi posse indicabatur; nullum in urbe vicum nullum angiportum esse dicebant in quo Miloni conducta non esset domus; arma in villam Ocriculanam devecta Tiberi domus in clivo Capitolino scutis referta plena omnia malleolorum ad urbis incendia comparatorum: haec non delata solum sed paene credita nec ante repudiata sunt quam quaesita.

  • Latino
  • Pro Milone di Marco Tullio Cicerone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti