Paragrafo 77 - Studentville

Paragrafo 77

Quam ob rem si cruentum gladium tenens clamaret T. Annius: ‘Adeste quaeso atque audite cives: P. Clodium interfeci; eius furores quos nullis iam legibus nullis iudiciis frenare poteramus hoc ferro et hac dextera a cervicibus vestris reppuli per me ut unum ius aequitas leges libertas pudor pudicitia in civitate maneret!’ esset vero timendum quonam modo id ferret civitas! Nunc enim quis est qui non probet qui non laudet qui non unum post hominum memoriam T. Annium plurimum rei publicae profuisse maxima laetitia populum Romanum cunctam Italiam nationes omnis adfecisse et dicat et sentiat? Non queo vetera illa populi Romani gaudia quanta fuerint iudicare: multas tamen iam summorurn imperatorum clarissimas victorias aetas nostra vidit quarum nulla neque tam diuturnam attulit laetitiam nec tantam.

  • Latino
  • Pro Milone di Marco Tullio Cicerone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti