Paragrafo 93 - Studentville

Paragrafo 93

Me quidem iudices exanimant et interimunt hac voces Milonis quas audio adsidue et quibus intersum cotidie. ‘Valeant’ inquit–valeant cives mei: sint incolumes sint florentes sint beati: stet haec urbs praeclara mihique patria carissima quoquo modo erit merita de me. Tranquilla re publica mei cives quoniam mihi cum illis non licet sine me ipsi sed propter me tamen perfruantur. Ego cedam atque abibo: si mihi bona re publica frui non licuerit at carebo mala et quam primum tetigero bene moratam et liberam civitatem in ea conquiescam.

  • Latino
  • Pro Milone di Marco Tullio Cicerone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti