Potueruntne magis tempore prosilire quam cum Licinius venisset cum in manu teneret veneni pyxidem? Quae cum iam erat tradita servis si evasissent subito ex balneis mulieris amici Liciniumque comprehendissent imploraret hominum fidem atque a se illam pyxidem traditam pernegaret. Quem quo modo illi reprehenderent? vidisse se dicerent? Primum ad se revocarent maximi facinoris crimen; deinde id se vidisse dicerent quod quo loco collocati fuerant non potuissent videre. Tempore igitur ipso se ostenderunt cum Licinius venisset pyxidem expediret manum porrigeret venenum traderet. Mimi ergo est iam exitus non fabulae; in quo cum clausula non invenitur fugit aliquis e manibus deinde scabilla concrepant aulaeum tollitur.
- Latino
- Pro Caelio
- Cicerone