Paragrafo 12 - Studentville

Paragrafo 12

At studuit Catilinae cum iam aliquot annos esset in foro Caelius; et multi hoc idem ex omni ordine atque ex omni aetate fecerunt. Habuit enim ille sicuti meminisse vos arbitror permulta maximarum non expressa signa sed adumbrata linea menta virtutum. Utebatur hominibus improbis multis; et quidem optimis se viris deditum esse simulabat. Erant apud illum illecebrae libidinum multae; erant etiam industriae quidam stimuli ac laboris. Flagrabant vitia libidinis apud illum; vigebant etiam studia rei militaris. Neque ego umquam fuisse tale monstrum in terris ullum puto tam ex contrarus diversisque et inter se pugnantibus naturae studiis cupiditatibusque conflatum.

  • Latino
  • Pro Caelio
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti