Pararafo 28 - Studentville

Pararafo 28

Equidem multos et vidi in hac civitate et audivi non modo qui primoribus labris gustassent genus hoc vitae et extremis ut dicitur digitis attigissent sed qui totam adulescentiam voluptatibus dedissent emersisse aliquando et se ad frugem bonam ut dicitur recepisse gravesque homines atque illustres fuisse. Datur enim concessu omnium huic aliqui ludus aetati et ipsa natura profundit adulescentiae cupiditates. Quae si ita erumpunt ut nullius vitam labefactent nullius domum evertant faciles et tolerabiles haberi solent.

  • Latino
  • Pro Caelio
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti