Paragrafo 13 - Studentville

Paragrafo 13

Quis clarioribus viris quodam tempore iucundior quis turpioribus coniunctior? quis civis meliorum partium aliquando quis taetrior hostis huic civitati? quis in voluptatibus inquinatior quis in laboribus patientior? quis in rapacitate avarior quis in largitione effusior? Illa vero iudices in illo homine mirabilia fuerunt comprehendere multos amicitia tueri obsequio cum omnibus communicare quod habebat servire temporibus suorum omnium pecunia gratia labore corporis scelere etiam si opus esset et audacia versare suam naturam et regere ad tempus atque huc et illuc torquere ac flectere cum tristibus severe cum remissis iucunde cum senibus graviter cum iuventute comiter cum facinerosis audaciter cum libidinosis luxuriose vivere.

  • Latino
  • Pro Caelio
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti