Paragrafo 74 - Studentville

Paragrafo 74

Vellem alio potius eum cupiditas gloriae detulisset; sed abiit huius tempus querellae. Accusavit C. Antonium collegam meum cui misero praeclari in rem publicam beneficii memoria nihil profuit nocuit opinio maleficii cogitati. Postea nemini umquam concessit aequalium plus ut in foro plus ut in negotiis versaretur causisque amicorum plus ut valeret inter suos gratia. Quae nisi vigilantes homines nisi sobrii nisi industrii consequi non possunt omnia labore et diligentia est consecutus.

  • Latino
  • Pro Caelio
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti