LAELIUS: Est, ut dicis, Cato; sed
fortasse dixerit quispiam tibi propter opes et copias et dignitatem tuam tolerabiliorem senectutem videri, id autem non posse
multis contingere.
CATO: Est istuc quidem, Laeli, aliquid, sed nequaquam in isto sunt omnia. Ut Themistocles fertur Seriphio
cuidam in iurgio respondisse, cum ille dixisset non eum sua, sed patriae gloria splendorem adsecutum: ‘Nec hercule,’
inquit, ‘si ego Seriphius essem, nec tu, si Atheniensis clarus umquam fuisses.’ Quod eodem modo de senectute dici potest.
Nec enim in summa inopia levis esse senectus potest ne sapienti quidem, nec insipienti etiam in summa copia non gravis.
- Latino
- De Senectute
- Cicerone