Etenim si id non negat ex quo nihil petit nisi ut ignoscatur dubitaret id fateri ex quo etiam praemia laudis essent petenda? nisi vero gratius putat esse vobis sui se capitis quam vestri defensorem fuisse cum praesertim [in] ea confessione si grati esse velletis honores adsequeretur amplissimos. Si factum vobis non probaretur–quamquam qui poterat salus sua cuiquam non probari?–sed tamen si minus fortissimi viri virtus civibus grata cecidisset magno animo constantique cederet ex ingrata civitate. Nam quid esset ingratius quam laetari ceteros lugere eum solum prop ter quem ceteri laetarentur?
- Latino
- Pro Milone di Marco Tullio Cicerone
- Cicerone