Est est profecto illa vis: neque in his corporibus atque in hac imbecillitate nostra inest quiddam quod vigeat et sentiat et non inest in hoc tanto naturae tam praeclaro motu. Nisi forte idcirco non putant quia non apparet nec cernitur: proinde quasi nostram ipsam mentem qua sapimus qua providemus qua haec ipsa agimus ac dicimus videre aut plane qualis aut ubi sit sentire possimus. Ea vis igitur ipsa quae saepe incredibilis huic urbi felicitates atque opes attulit illam perniciem exstinxit ac sustulit; cui primum mentem iniecit ut vi irritare ferroque lacessere fortissimum virum auderet vincereturque ab eo quem si vicisset habiturus esset impunitatem et licentiam sempiternam.
- Latino
- Pro Milone di Marco Tullio Cicerone
- Cicerone