Nunc me una consolatio sustentat quod tibi T. Anni nullum a ille amoris nullum studi nullum pietatis officium defuit. Ego inimicitias potentium pro te appetivi; ego meum saepe corpus et vitam obieci armis inimicorum tuorum; ego me plurimis pro te supplicem abieci; bona fortunas meas ac liberorum meorum in communionem tuorum temporum contuli: hoc denique ipso die si quae vis est parata si quae dimicatio capitis futura deposco. Quid iam restat? Quid habeo quod faciam pro tuis in me meritis nisi ut eam fortunam quaecumque erit tua ducam meam? Non recuso non abnuo; vosque obsecro iudices ut vestra beneficia quae in me contulistis aut in huius salute augeatis aut in eiusdem exitio occasura esse videatis.
- Latino
- Pro Milone di Marco Tullio Cicerone
- Cicerone