Satira II - Studentville

Satira II

Ultra Sauromatas fugere hinc libet

et glacialem
Oceanum, quotiens aliquid de moribus audent
qui Curios simulant et Bacchanalia uiuunt.
indocti primum,

quamquam plena omnia gypso
Chrysippi inuenias; nam perfectissimus horum, 5
si quis Aristotelen similem uel

Pittacon emit
et iubet archet pluteum seruare Cleanthas.
frontis nulla fides; quis enim non uicus abundat
tristibus

obscenis? castigas turpia, cum sis
inter Socraticos notissima fossa cinaedos? 10
hispida membra quidem et

durae per bracchia saetae
promittunt atrocem animum, sed podice leui
caeduntur tumidae medico ridente mariscae.
rarus

sermo illis et magna libido tacendi
atque supercilio breuior coma. uerius ergo 15
et magis ingenue

Peribomius; hunc ego fatis
inputo, qui uultu morbum incessuque fatetur.
horum simplicitas miserabilis, his furor

ipse
dat ueniam; sed peiiores, qui talia uerbis
Herculis inuadunt et de uirtute locuti 20
clunem

agitant. ‘ego te ceuentem, Sexte, uerebor?’
infamis Varillus ait, ‘quo deterior te?’
loripedem rectus

derideat, Aethiopem albus.
quis tulerit Gracchos de seditione querentes?
quis caelum terris non misceat et mare caelo

25
si fur displiceat Verri, homicida Miloni,
Clodius accuset moechos, Catilina Cethegum,
in tabulam Sullae

si dicant discipuli tres?
qualis erat nuper tragico pollutus adulter
concubitu, qui tunc leges reuocabat amaras

30
omnibus atque ipsis Veneri Martique timendas,
cum tot abortiuis fecundam Iulia uuluam
solueret et patruo

similes effunderet offas.
nonne igitur iure ac merito uitia ultima fictos
contemnunt Scauros et castigata remordent?

35
non tulit ex illis toruum Laronia quendam
clamantem totiens ‘ubi nunc, lex Iulia, dormis?’
atque

ita subridens: ‘felicia tempora, quae te
moribus opponunt. habeat iam Roma pudorem:
tertius e caelo cecidit Cato. sed

tamen unde 40
haec emis, hirsuto spirant opobalsama collo
quae tibi? ne pudeat dominum monstrare

tabernae.
quod si uexantur leges ac iura, citari
ante omnis debet Scantinia. respice primum
et scrutare uiros, faciunt

nam plura; sed illos 45
defendit numerus iunctaeque umbone phalanges.
magna inter molles concordia. non

erit ullum
exemplum in nostro tam detestabile sexu.
Tedia non lambit Cluuiam nec Flora Catullam:
Hispo subit iuuenes

et morbo pallet utroque. 50
numquid nos agimus causas, ciuilia iura
nouimus aut ullo strepitu fora uestra

mouemus?
luctantur paucae, comedunt coloephia paucae.
uos lanam trahitis calathisque peracta refertis
uellera, uos

tenui praegnantem stamine fusum 55
Penelope melius, leuius torquetis Arachne,
horrida quale facit residens

in codice paelex.
notum est cur solo tabulas inpleuerit Hister
liberto, dederit uiuus cur multa puellae.
diues erit

magno quae dormit tertia lecto. 60
tu nube atque tace: donant arcana cylindros.
de nobis post haec tristis

sententia fertur?
dat ueniam coruis, uexat censura columbas.’
fugerunt trepidi uera ac manifesta

canentem
Stoicidae; quid enim falsi Laronia? sed quid 65
non facient alii, cum tu multicia

sumas,
Cretice, et hanc uestem populo mirante perores
in Proculas et Pollittas? est moecha Fabulla;
damnetur, si uis,

etiam Carfinia: talem
non sumet damnata togam. ‘sed Iulius ardet, 70
aestuo.’ nudus agas: minus est

insania turpis.
en habitum quo te leges ac iura ferentem
uulneribus crudis populus modo uictor et illud
montanum

positis audiret uulgus aratris.
quid non proclames, in corpore iudicis ista 75
si uideas? quaero an deceant

multicia testem.
acer et indomitus libertatisque magister,
Cretice, perluces. dedit hanc contagio labem
et dabit in

plures, sicut grex totus in agris
unius scabie cadit et porrigine porci 80
uuaque conspecta liuorem ducit

ab uua.
foedius hoc aliquid quandoque audebis amictu;
nemo repente fuit turpissimus. accipient te
paulatim qui longa

domi redimicula sumunt
frontibus et toto posuere monilia collo 85
atque bonam tenerae placant abdomine

porcae
et magno cratere deam. sed more sinistro
exagitata procul non intrat femina limen:
solis ara deae maribus

patet. ‘ite, profanae,’
clamatur, ‘nullo gemit hic tibicina cornu.’ 90
talia secreta coluerunt

orgia taeda
Cecropiam soliti Baptae lassare Cotyton.
ille supercilium madida fuligine tinctum
obliqua producit acu

pingitque trementis
attollens oculos; uitreo bibit ille priapo 95
reticulumque comis auratum ingentibus

implet
caerulea indutus scutulata aut galbina rasa
et per Iunonem domini iurante ministro;
ille tenet speculum,

pathici gestamen Othonis,
Actoris Aurunci spolium, quo se ille uidebat 100
armatum, cum iam tolli uexilla

iuberet.
res memoranda nouis annalibus atque recenti
historia, speculum ciuilis sarcina belli.
nimirum summi ducis est

occidere Galbam
et curare cutem, summi constantia ciuis 105
Bebriaci campis solium adfectare Palati
et

pressum in faciem digitis extendere panem,
quod nec in Assyrio pharetrata Sameramis orbe
maesta nec Actiaca fecit

Cleopatra carina.
hic nullus uerbis pudor aut reuerentia mensae, 110
hic turpis Cybeles et fracta uoce

loquendi
libertas et crine senex fanaticus albo
sacrorum antistes, rarum ac memorabile magni
gutturis exemplum

conducendusque magister.
quid tamen expectant, Phrygio quos tempus erat 115
iam more superuacuam cultris

abrumpere carnem?
quadringenta dedit Gracchus sestertia dotem
cornicini, siue hic recto cantauerat aere;
signatae

tabulae, dictum ‘feliciter,’ ingens
cena sedet, gremio iacuit noua nupta mariti. 120
o proceres,

censore opus est an haruspice nobis?
scilicet horreres maioraque monstra putares,
si mulier uitulum uel si bos ederet

agnum?
segmenta et longos habitus et flammea sumit
arcano qui sacra ferens nutantia loro 125
sudauit

clipeis ancilibus. o pater urbis,
unde nefas tantum Latiis pastoribus? unde
haec tetigit, Gradiue, tuos urtica nepotes?

traditur ecce uiro clarus genere atque opibus uir,
nec galeam quassas nec terram cuspide pulsas 130
nec

quereris patri. uade ergo et cede seueri
iugeribus campi, quem neglegis. ‘officium cras
primo sole mihi peragendum in

ualle Quirini.’
quae causa officii? ‘quid quaeris? nubit amicus
nec multos adhibet.’ liceat modo uiuere, fient,

135
fient ista palam, cupient et in acta referri.
interea tormentum ingens nubentibus haeret
quod

nequeant parere et partu retinere maritos.
sed melius, quod nil animis in corpora iuris
natura indulget: steriles

moriuntur, et illis 140
turgida non prodest condita pyxide Lyde,
nec prodest agili palmas praebere

luperco.
uicit et hoc monstrum tunicati fuscina Gracchi,
lustrauitque fuga mediam gladiator harenam
et Capitolinis

generosior et Marcellis 145
et Catuli Paulique minoribus et Fabiis et
omnibus ad podium spectantibus, his

licet ipsum
admoueas cuius tunc munere retia misit.
esse aliquos manes et subterranea regna,
Cocytum et Stygio ranas

in gurgite nigras, 150
atque una transire uadum tot milia cumba
nec pueri credunt, nisi qui nondum aere

lauantur.
sed tu uera puta: Curius quid sentit et ambo
Scipiadae, quid Fabricius manesque Camilli,
quid Cremerae legio

et Cannis consumpta iuuentus, 155
tot bellorum animae, quotiens hinc talis ad illos
umbra uenit? cuperent

lustrari, si qua darentur
sulpura cum taedis et si foret umida laurus.
illic heu miseri traducimur. arma quidem

ultra
litora Iuuernae promouimus et modo captas 160
Orcadas ac minima contentos nocte Britannos,
sed

quae nunc populi fiunt uictoris in urbe
non faciunt illi quos uicimus. et tamen unus
Armenius Zalaces cunctis narratur

ephebis
mollior ardenti sese indulsisse tribuno. 165
aspice quid faciant commercia: uenerat obses,
hic

fiunt homines. nam si mora longior urbem
indulsit pueris, non umquam derit amator.
mittentur bracae, cultelli, frena,

flagellum:
sic praetextatos referunt Artaxata mores. 170

  • Latino
  • Satire
  • Giovenale

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti