Consulta Consulta anche:
– Giovenale
Satire
Satira I
Semper ego auditor tantum? numquamne reponam uexatus totiens rauci Theseide Cordi? inpune ergo mihi recitauerit ille togatas, hic elegos? inpune diem consumpserit ingens Telephus aut summi plena iam margine libri 5 scriptus et in tergo necdum finitus Orestes? nota magis nulli domus est sua quam mihi lucus Martis et Aeoliis uicinum rupibus antrum Vulcani; quid […]
Satira II
Ultra Sauromatas fugere hinc libet et glacialem Oceanum, quotiens aliquid de moribus audent qui Curios simulant et Bacchanalia uiuunt. indocti primum, quamquam plena omnia gypso Chrysippi inuenias; nam perfectissimus horum, 5 si quis Aristotelen similem uel Pittacon emit et iubet archet pluteum seruare Cleanthas. frontis nulla fides; quis enim non uicus abundat tristibus obscenis? castigas […]
Satira III
Quamuis digressu ueteris confusus amici laudo tamen, uacuis quod sedem figere Cumis destinet atque unum ciuem donare Sibyllae. ianua Baiarum est et gratum litus amoeni secessus. ego uel Prochytam praepono Suburae; 5 nam quid tam miserum, tam solum uidimus, ut non deterius credas horrere incendia, lapsus tectorum adsiduos ac mille pericula saeuae urbis et Augusto […]
Satira IV
Ecce iterum Crispinus, et est mihi saepe uocandus ad partes, monstrum nulla uirtute redemptum a uitiis, aegrae solaque libidine fortes deliciae, uiduas tantum aspernatus adulter. quid refert igitur, quantis iumenta fatiget 5 porticibus, quanta nemorum uectetur in umbra, iugera quot uicina foro, quas emerit aedes [nemo malus felix, minime corruptor et idem] incestus, cum quo […]
Satira V
Si te propositi nondum pudet atque eadem est mens, ut bona summa putes aliena uiuere quadra, si potes illa pati quae nec Sarmentus iniquas Caesaris ad mensas nec uilis Gabba tulisset, quamuis iurato metuam tibi credere testi. 5 uentre nihil noui frugalius; hoc tamen ipsum defecisse puta, quod inani sufficit aluo: nulla crepido uacat? nusquam […]
Satira VI
Credo Pudicitiam Saturno rege moratam in terris uisamque diu, cum frigida paruas praeberet spelunca domos ignemque laremque et pecus et dominos communi clauderet umbra, siluestrem montana torum cum sterneret uxor 5 frondibus et culmo uicinarumque ferarum pellibus, haut similis tibi, Cynthia, nec tibi, cuius turbauit nitidos extinctus passer ocellos, sed potanda ferens infantibus ubera magnis […]
Satira VII
Et spes et ratio studiorum in Caesare tantum; solus enim tristes hac tempestate Camenas respexit, cum iam celebres notique poetae balneolum Gabiis, Romae conducere furnos temptarent, nec foedum alii nec turpe putarent 5 praecones fieri, cum desertis Aganippes uallibus esuriens migraret in atria Clio. nam si Pieria quadrans tibi nullus in umbra ostendatur, ames nomen […]
Satira VIII
Stemmata quid faciunt? quid prodest, Pontice, longo sanguine censeri, pictos ostendere uultus maiorum et stantis in curribus Aemilianos et Curios iam dimidios umeroque minorem Coruinum et Galbam auriculis nasoque carentem, 5 [quis fructus generis tabula iactare capaci Coruinum, posthac multa contingere uirga fumosos equitum cum dictatore magistros,] si coram Lepidis male uiuitur? effigies quo tot […]