Satira VII - Studentville

Satira VII

Et spes et ratio studiorum in Caesare tantum;
solus enim tristes hac tempestate

Camenas
respexit, cum iam celebres notique poetae
balneolum Gabiis, Romae conducere furnos
temptarent, nec foedum

alii nec turpe putarent 5
praecones fieri, cum desertis Aganippes
uallibus esuriens migraret in atria

Clio.
nam si Pieria quadrans tibi nullus in umbra
ostendatur, ames nomen uictumque Machaerae
et uendas potius commissa

quod auctio uendit 10
stantibus, oenophorum, tripedes, armaria, cistas,
Alcithoen Pacci, Thebas et Terea

Fausti.
hoc satius quam si dicas sub iudice ‘uidi’
quod non uidisti; faciant equites Asiani,
[quamquam et

Cappadoces faciant equitesque Bithyni] 15
altera quos nudo traducit gallica talo.
nemo tamen studiis

indignum ferre laborem
cogetur posthac, nectit quicumque canoris
eloquium uocale modis laurumque momordit.
hoc agite,

o iuuenes. circumspicit et stimulat uos 20
materiamque sibi ducis indulgentia quaerit.
si qua aliunde putas

rerum expectanda tuarum
praesidia atque ideo croceae membrana tabellae
impletur, lignorum aliquid posce ocius et

quae
componis dona Veneris, Telesine, marito, 25
aut clude et positos tinea pertunde libellos.
frange

miser calamum uigilataque proelia dele,
qui facis in parua sublimia carmina cella,
ut dignus uenias hederis et imagine

macra.
spes nulla ulterior; didicit iam diues auarus 30
tantum admirari, tantum laudare disertos,
ut

pueri Iunonis auem. sed defluit aetas
et pelagi patiens et cassidis atque ligonis.
taedia tunc subeunt animos, tunc seque

suamque
Terpsichoren odit facunda et nuda senectus. 35
accipe nunc artes. ne quid tibi conferat

iste,
quem colis et Musarum et Apollinis aede relicta,
ipse facit uersus atque uni cedit Homero
propter mille annos,

et si dulcedine famae
succensus recites, maculosas commodat aedes. 40
haec longe ferrata domus seruire

iubetur
in qua sollicitas imitatur ianua portas.
scit dare libertos extrema in parte sedentis
ordinis et magnas

comitum disponere uoces;
nemo dabit regum quanti subsellia constant 45
et quae conducto pendent anabathra

tigillo
quaeque reportandis posita est orchestra cathedris.
nos tamen hoc agimus tenuique in puluere sulcos
ducimus et

litus sterili uersamus aratro.
nam si discedas, laqueo tenet ambitiosi 50
[consuetudo mali, tenet

insanabile multos]
scribendi cacoethes et aegro in corde senescit.
sed uatem egregium, cui non sit publica uena,
qui

nihil eitum soleat deducere, nec qui
communi feriat carmen triuiale moneta, 55
hunc, qualem nequeo

monstrare et sentio tantum,
anxietate carens animus facit, omnis acerbi
inpatiens, cupidus siluarum aptusque

bibendis
fontibus Aonidum. neque enim cantare sub antro
Pierio thyrsumque potest contingere maesta 60

paupertas atque aeris inops, quo nocte dieque
corpus eget: satur est cum dicit Horatius ‘euhoe.’
quis locus

ingenio, nisi cum se carmine solo
uexant et dominis Cirrhae Nysaeque feruntur
pectora uestra duas non admittentia curas?

65
magnae mentis opus nec de lodice paranda
attonitae currus et equos faciesque deorum
aspicere et qualis

Rutulum confundat Erinys.
nam si Vergilio puer et tolerabile desset
hospitium, caderent omnes a crinibus hydri,

70
surda nihil gemeret graue bucina. poscimus ut sit
non minor antiquo Rubrenus Lappa coturno,
cuius et alueolos

et laenam pignerat Atreus?
non habet infelix Numitor quod mittat amico,
Quintillae quod donet habet, nec defuit illi

75
unde emeret multa pascendum carne leonem
iam domitum; constat leuiori belua sumptu
nimirum et capiunt plus

intestina poetae.
contentus fama iaceat Lucanus in hortis
marmoreis, at Serrano tenuique Saleiio 80

gloria quantalibet quid erit, si gloria tantum est?
curritur ad uocem iucundam et carmen amicae
Thebaidos, laetam cum

fecit Statius urbem
promisitque diem: tanta dulcedine captos
adficit ille animos tantaque libidine uolgi

85
auditur. sed cum fregit subsellia uersu
esurit, intactam Paridi nisi uendit Agauen.
ille et militiae multis

largitus honorem
semenstri uatum digitos circumligat auro.
quod non dant proceres, dabit histrio. tu Camerinos

90
et Baream, tu nobilium magna atria curas?
praefectos Pelopea facit, Philomela tribunos.
haut tamen inuideas uati

quem pulpita pascunt.
quis tibi Maecenas, quis nunc erit aut Proculeius
aut Fabius, quis Cotta iterum, quis Lentulus

alter? 95
tum par ingenio pretium, tunc utile multis
pallere et uinum toto nescire Decembri.
uester

porro labor fecundior, historiarum
scriptores? perit hic plus temporis atque olei plus.
nullo quippe modo millensima

pagina surgit 100
omnibus et crescit multa damnosa papyro;
sic ingens rerum numerus iubet atque operum

lex.
quae tamen inde seges? terrae quis fructus apertae?
quis dabit historico quantum daret acta legenti?
‘sed

genus ignauum, quod lecto gaudet et umbra.’ 105
dic igitur quid causidicis ciuilia praestent
officia et

magno comites in fasce libelli.
ipsi magna sonant, sed tum cum creditor audit
praecipue, uel si tetigit latus acrior

illo
qui uenit ad dubium grandi cum codice nomen. 110
tunc inmensa caui spirant mendacia

folles
conspuiturque sinus; ueram deprendere messem
si libet, hinc centum patrimonia causidicorum,
parte alia solum

russati pone Lacertae.
consedere duces, surgis tu pallidus Aiax 115
dicturus dubia pro libertate

bubulco
iudice. rumpe miser tensum iecur, ut tibi lasso
figantur uirides, scalarum gloria, palmae.
quod uocis pretium?

siccus petasunculus et uas
pelamydum aut ueteres, Maurorum epimenia, bulbi 120
aut uinum Tiberi deuectum,

quinque lagonae.
si quater egisti, si contigit aureus unus,
inde cadunt partes ex foedere pragmaticorum.
‘Aemilio

dabitur quantum licet, et melius nos
egimus.’ huius enim stat currus aeneus, alti 125
quadriiuges in

uestibulis, atque ipse feroci
bellatore sedens curuatum hastile minatur
eminus et statua meditatur proelia lusca.
sic

Pedo conturbat, Matho deficit, exitus hic est
Tongilii, magno cum rhinocerote lauari 130
qui solet et uexat

lutulenta balnea turba
perque forum iuuenes longo premit assere Maedos
empturus pueros, argentum, murrina,

uillas;
spondet enim Tyrio stlattaria purpura filo.
[et tamen est illis hoc utile. purpura uendit] 135

causidicum uendunt amethystina; conuenit illi
et strepitu et facie maioris uiuere census,
sed finem inpensae non

seruat prodiga Roma.
fidimus eloquio? Ciceroni nemo ducentos
nunc dederit nummos, nisi fulserit anulus ingens.

140
respicit haec primum qui litigat, an tibi serui
octo, decem comites, an post te sella, togati
ante pedes. ideo

conducta Paulus agebat
sardonyche, atque ideo pluris quam Gallus agebat,
quam Basilus. rara in tenui facundia panno.

145
quando licet Basilo flentem producere matrem?
quis bene dicentem Basilum ferat? accipiat te
Gallia uel

potius nutricula causidicorum
Africa, si placuit mercedem ponere linguae.
declamare doces? o ferrea pectora Vetti,

150
cum perimit saeuos classis numerosa tyrannos.
nam quaecumque sedens modo legerat, haec eadem

stans
perferet atque eadem cantabit uersibus isdem.
occidit miseros crambe repetita magistros.
quis color et quod sit

causae genus atque ubi summa 155
quaestio, quae ueniant diuersa parte sagittae,
nosse uolunt omnes,

mercedem soluere nemo.
‘mercedem appellas? quid enim scio?’ ‘culpa docentis
scilicet arguitur, quod laeuae parte

mamillae
nil salit Arcadico iuueni, cuius mihi sexta 160
quaque die miserum dirus caput Hannibal inplet,

quidquid id est de quo deliberat, an petat urbem
a Cannis, an post nimbos et fulmina cautus
circumagat madidas a

tempestate cohortes.
quantum uis stipulare et protinus accipe: quid do 165
ut totiens illum pater audiat?

‘ haec alii sex
uel plures uno conclamant ore sophistae
et ueras agitant lites raptore relicto;
fusa uenena silent,

malus ingratusque maritus
et quae iam ueteres sanant mortaria caecos. 170
ergo sibi dabit ipse rudem, si

nostra mouebunt
consilia, et uitae diuersum iter ingredietur
ad pugnam qui rhetorica descendit ab umbra,
summula ne

pereat qua uilis tessera uenit
frumenti; quippe haec merces lautissima. tempta 175
Chrysogonus quanti

doceat uel Pollio quanti
lautorum pueros, artem scindes Theodori.
balnea sescentis et pluris porticus in qua
gestetur

dominus quotiens pluit. anne serenum
expectet spargatque luto iumenta recenti? 180
hic potius, namque hic

mundae nitet ungula mulae.
parte alia longis Numidarum fulta columnis
surgat et algentem rapiat cenatio

solem.
quanticumque domus, ueniet qui fercula docte
conponit, ueniet qui pulmentaria condit. 185
hos

inter sumptus sestertia Quintiliano,
ut multum, duo sufficient: res nulla minoris
constabit patri quam filius. ‘unde

igitur tot
Quintilianus habet saltus?’ exempla nouorum
fatorum transi. felix et pulcher et acer, 190

felix et sapiens et nobilis et generosus
adpositam nigrae lunam subtexit alutae,
felix orator quoque maximus et

iaculator
et, si perfrixit, cantat bene. distat enim quae
sidera te excipiant modo primos incipientem 195

edere uagitus et adhuc a matre rubentem.
si Fortuna uolet, fies de rhetore consul;
si uolet haec eadem, fiet de

consule rhetor.
Ventidius quid enim? quid Tullius? anne aliud quam
sidus et occulti miranda potentia fati?

200
seruis regna dabunt, captiuis fata triumphum.
felix ille tamen coruo quoque rarior albo.
paenituit multos uanae

sterilisque cathedrae,
sicut Tharsimachi probat exitus atque Secundi
Carrinatis; et hunc inopem uidistis, Athenae,

205
nil praeter gelidas ausae conferre cicutas.
di maiorum umbris tenuem et sine pondere terram
spirantisque

crocos et in urna perpetuum uer,
qui praeceptorem sancti uoluere parentis
esse loco. metuens uirgae iam grandis Achilles

210
cantabat patriis in montibus et cui non tunc
eliceret risum citharoedi cauda magistri;
sed Rufum

atque alios caedit sua quemque iuuentus,
Rufum, quem totiens Ciceronem Allobroga dixit.
quis gremio Celadi doctique

Palaemonis adfert 215
quantum grammaticus meruit labor? et tamen ex hoc,
quodcumque est (minus est autem

quam rhetoris aera),
discipuli custos praemordet acoenonoetus
et qui dispensat frangit sibi. cede, Palaemon,
et

patere inde aliquid decrescere, non aliter quam 220
institor hibernae tegetis niueique cadurci,
dummodo non

pereat mediae quod noctis ab hora
sedisti, qua nemo faber, qua nemo sederet
qui docet obliquo lanam deducere

ferro,
dummodo non pereat totidem olfecisse lucernas 225
quot stabant pueri, cum totus decolor

esset
Flaccus et haereret nigro fuligo Maroni.
rara tamen merces quae cognitione tribuni
non egeat. sed uos saeuas

inponite leges,
ut praeceptori uerborum regula constet, 230
ut legat historias, auctores nouerit

omnes
tamquam ungues digitosque suos, ut forte rogatus,
dum petit aut thermas aut Phoebi balnea, dicat
nutricem

Anchisae, nomen patriamque nouercae
Anchemoli, dicat quot Acestes uixerit annis, 235
quot Siculi Phrygibus

uini donauerit urnas.
exigite ut mores teneros ceu pollice ducat,
ut si quis cera uoltum facit; exigite ut sit
et

pater ipsius coetus, ne turpia ludant,
ne faciant uicibus. non est leue tot puerorum 240
obseruare manus

oculosque in fine trementis.
‘haec’ inquit ‘cura; sed cum se uerterit annus,
accipe, uictori populus quod

postulat, aurum.’

  • Latino
  • Satire
  • Giovenale

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti