Libro 1 - Paragrafi da 21 a 25 - Studentville

Libro 1 - Paragrafi da 21 a 25

Paragrafo 21
Quibus rebus cognitis Caesar etsi magni interesse arbitrabatur

quam primum oppido potiri cohortesque ad se in castra traducere ne qua aut largitionibus aut animi confirmatione aut falsis

nuntiis commutatio fieret voluntatis quod saepe in bello parvis momentis magni casus intercederent tamen veritus ne militum

introitu et nocturni temporis licentia oppidum diriperetur eos qui venerant collaudat atque in oppidum dimittit portas murosque

adservari iubet. Ipse eis operibus quae facere instituerat milites disponit non certis spatiis intermissis ut erat superiorum

dierum consuetudo sed perpetuis vigiliis stationibusque ut contingant inter se atque omnem munitionem expleant; tribunos

militum et praefectos circummittit atque hortatur non solum ab eruptionibus caveant sed etiam singulorum hominum occultos

exitus adservent. Neque vero tam remisso ac languido animo quisquam omnium fuit qui ea nocte conquieverit. Tanta erat summae

rerum exspectatio ut alius in aliam partem mente atque animo traheretur quid ipsis Corfiniensibus quid Domitio quid Lentulo

quid reliquis accideret qui quosque eventus exciperent.

Paragrafo 22
Quarta vigilia

circiter Lentulus Spinther de muro cum vigiliis custodibusque nostris colloquitur; velle si sibi fiat potestas Caesarem

convenire. Facta potestate ex oppido mittitur neque ab eo prius Domitiani milites discedunt quam in conspectum Caesaris

deducatur. Cum eo de salute sua agit orat atque obsecrat ut sibi parcat veteremque amicitiam commemorat Caesarisque in se

beneficia exponit; quae erant maxima: quod per eum in collegium pontificum venerat quod provinciam Hispaniam ex praetura

habuerat quod in petitione consulatus erat sublevatus. Cuius orationem Caesar interpellat: se non maleficii causa ex provincia

egressum sed uti se a contumeliis inimicorum defenderet ut tribunos plebis in ea re ex civitate expulsos in suam dignitatem

restitueret ut se et populum Romanum factione paucorum oppressum in libertatem vindicaret. Cuius oratione confirmatus Lentulus

ut in oppidum reverti liceat petit: quod de sua salute impetraverit fore etiam reliquis ad suam spem solatio; adeo esse

perterritos nonnullos ut suae vitae durius consulere cogantur. Facta potestate discedit.

Paragrafo

23
Caesar ubi luxit omnes senatores senatorumque liberos tribunos militum equitesque Romanos ad se produci iubet.

Erant quinquaginta; ordinis senatorii L. Domitius P. Lentulus Spinther L. Caecilius Rufus Sex. Quintilius Varus quaestor L.

Rubrius; praeterea filius Domiti aliique complures adulescentes et magnus numerus equitum Romanorum et decurionum quos ex

municipiis Domitius evocaverat. Hos omnes productos a contumeliis militum conviciisque prohibet; pauca apud eos loquitur

[queritur] quod sibi a parte eorum gratia relata non sit pro suis in eos maximis beneficiis; dimittit omnes incolumes. HS |LX|

quod advexerat Domitius atque in publico deposuerat allatum ad se ab IIII viris Corfiniensibus Domitio reddit ne continentior

in vita hominum quam in pecunia fuisse videatur etsi eam pecuniam publicam esse constabat datamque a Pompeio in stipendium.

Milites Domitianos sacramentum apud se dicere iubet atque eo die castra movet iustumque iter conficit VII omnino dies ad

Corfinium commoratus et per fines Marrucinorum Frentranorum Larinatium in Apuliam pervenit.

Paragrafo 24
Pompeius his rebus cognitis quae erant ad Corfinium gestae Luceria

proficiscitur Canusium atque inde Brundisium. Copias undique omnes ex novis dilectibus ad se cogi iubet; servos pastores armat

atque eis equos attribuit; ex his circiter CCC equites conficit. L. Manlius praetor Alba cum cohortibus sex profugit Rutilius

Lupus praetor Tarracina cum tribus; quae procul equitatum Caesaris conspicatae cui praeerat Vibius Curius relicto praetore

signa ad Curium transferunt atque ad eum transeunt. Item reliquis itineribus nonnullae cohortes in agmen Caesaris aliae in

equites incidunt. Reducitur ad eum deprensus ex itinere N. Magius Cremona praefectus fabrum Cn. Pompei. Quem Caesar ad eum

remittit cum mandatis: quoniam ad id tempus facultas colloquendi non fuerit atque ipse Brundisium sit venturus interesse rei

publicae et communis salutis se cum Pompeio colloqui; neque vero idem profici longo itineris spatio cum per alios condiciones

ferantur ac si coram de omnibus condicionibus disceptetur.

Paragrafo 25
His datis

mandatis Brundisium cum legionibus VI pervenit veteranis III et reliquis quas ex novo dilectu confecerat atque in itinere

compleverat; Domitianas enim cohortes protinus a Corfinio in Siciliam miserat. Reperit consules Dyrrachium profectos cum magna

parte exercitus Pompeium remanere Brundisii cum cohortibus viginti; neque certum inveniri poterat obtinendine Brundisii causa

ibi remansisset quo facilius omne Hadriaticum mare ex ultimis Italiae partibus regionibusque Graeciae in potestate haberet

atque ex utraque parte bellum administrare posset an inopia navium ibi restitisset veritusque ne ille Italiam dimittendam non

existimaret exitus administrationesque Brundisini portus impedire instituit. Quorum operum haec erat ratio. Qua fauces erant

angustissimae portus moles atque aggerem ab utraque parte litoris iaciebat quod his locis erat vadosum mare. Longius progressus

cum agger altiore aqua contineri non posset rates duplices quoquo versus pedum XXX e regione molis collocabat. Has quaternis

ancoris ex IIII angulis destinabat ne fluctibus moverentur. His perfectis collocatisque alias deinceps pari magnitudine rates

iungebat. Has terra atque aggere integebat ne aditus atque incursus ad defendendum impediretur. A fronte atque ab utroque

latere cratibus ac pluteis protegebat; in quarta quaque earum turres binorum tabulatorum excitabat quo commodius ab impetu

navium incendiisque defenderet.

  • Latino
  • De Bello Civili
  • Cesare

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti