Libro 3 - Paragrafi da 6 a 10 - Studentville

Libro 3 - Paragrafi da 6 a 10

Paragrafo 6
Caesar ut Brundisium venit contionatus apud milites quoniam

prope ad finem laborum ac periculorum esset perventum aequo animo mancipia atque impedimenta in Italia relinquerent ipsi

expediti naves conscenderent quo maior numerus militum posset imponi omniaque ex victoria et ex sua liberalitate sperarent

conclamantibus omnibus imperaret quod vellet quodcumque imperavisset se aequo animo esse facturos II. Non. Ian. naves solvit.

Impositae ut supra demonstratum est legiones VII. Postridie terram attigit. Inter Cerauniorum saxa et alia loca periculosa

quietam nactus stationem et portus omnes timens quos teneri ab adversariis arbitrabatur ad eum locum qui appellabatur Palaeste

omnibus navibus ad unam incolumibus milites exposuit.

Paragrafo 7
Erat Orici Lucretius

Vespillo et Minucius Rufus cum Asiaticis navibus XVIII quibus iussu D. Laelii praeerant M. Bibulus cum navibus ex Corcyrae. Sed

neque illi sibi confisi ex portu prodire sunt ausi cum Caesar omnino XII naves longas praesidio duxisset in quibus erant

constratae IIII neque Bibulus impeditis navibus dispersisque remigibus satis mature occurrit quod prius ad continentem visus

est Caesar quam de eius adventu fama omnino in eas regiones perferretur.

Paragrafo

8
Eitis militibus naves eadem nocte Brundisium a Caesare remittuntur ut reliquae legiones equitatusque transportari

possent. Huic officio praepositus erat Fufius Calenus legatus qui celeritatem in transportandis legionibus adhiberet. Sed

serius a terra provectae naves neque usae nocturna aura in redeundo offenderunt. Bibulus enim Corcyrae certior factus de

adventu Caesaris sperans alicui se parti onustarum navium occurrere posse inanibus occurrit et nactus circiter XXX in eas

indiligentiae suae ac doloris iracundiam erupit omnesque incendit eodemque igne nautas dominosque navium interfecit magnitudine

poenae reliquos terreri sperans. Hoc confecto negotio a Sasonis ad Curici portum stationes litoraque omnia longe lateque

classibus occupavit custodiisque diligentius dispositis ipse gravissima hieme in navibus excubans neque ullum laborem aut munus

despiciens neque subsidium exspectans si in Caesaris complexum venire posset.

Paragrafo

9
Discessu Liburnarum ex Illyrico M. Octavius cum eis quas habebat navibus Salonas pervenit. Ibi concitatis Dalmatis

reliquisque barbaris Issam a Caesaris amicitia avertit; conventum Salonis cum neque pollicitationibus neque denuntiatione

periculi permovere posset oppidum oppugnare instituit. Est autem oppidum et loci natura et colle munitum. Sed celeriter cives

Romani ligneis effectis turribus his sese munierunt et cum essent infirmi ad resistendum propter paucitatem hominum crebris

confecti vulneribus ad extremum auxilium descenderunt servosque omnes puberes liberaverunt et praesectis omnium mulierum

crinibus tormenta effecerunt. Quorum cognita sententia Octavius quinis castris oppidum circumdedit atque uno tempore obsidione

et oppugnationibus eos premere coepit. Illi omnia perpeti parati maxime a re frumentaria laborabant. Cui rei missis ad Caesarem

legatis auxilium ab eo petebant; reliqua ut poterant incommoda per se sustinebant. Et longo interposito spatio cum diuturnitas

oppugnationis neglegentiores Octavianos effecisset nacti occasionem meridiani temporis discessu eorum pueris mulieribusque in

muro dispositis ne quid cotidianae consuetudinis desideraretur ipsi manu facta cum eis quos nuper liberaverant in proxima

Octavii castra irruperunt. His expugnatis eodem impetu altera sunt adorti inde tertia et quarta et deinceps reliqua omnibusque

eos castris expulerunt et magno numero interfecto reliquos atque ipsum Octavium in naves confugere coegerunt. Hic fuit

oppugnationis exitus. Iamque hiems appropinquabat et tantis detrimentis acceptis Octavius desperata oppugnatione oppidi

Dyrrachium sese ad Pompeium recepit.

Paragrafo 10
Demonstravimus L. Vibullium Rufum

Pompei praefectum bis in potestatem pervenisse Caesaris atque ab eo esse dimissum semel ad Corfinium iterum in Hispania. Hunc

pro suis beneficiis Caesar idoneum iudicaverat quem cum mandatis ad Cn. Pompeium mitteret eundemque apud Cn. Pompeium

auctoritatem habere intellegebat Erat autem haec summa mandatorum: debere utrumque pertinaciae finem facere et ab armis

discedere neque amplius fortunam periclitari. Satis esse magna utrimque incommoda accepta quae pro disciplina et praeceptis

habere possent ut reliquos casus timerent: illum Italia expulsum amissa Sicilia et Sardinia duabusque Hispaniis et cohortibus

in Italia atque Hispania civium Romanorum centum atque XXX; se morte Curionis et detrimento Africani exercitus tanto militumque

deditione ad Curictam. Proinde sibi ac rei publicae parcerent cum quantum in bello fortuna posset iam ipsi incommodis suis

satis essent documento. Hoc unum esse tempus de pace agendi dum sibi uterque confideret et pares ambo viderentur; si vero

alteri paulum modo tribuisset fortuna non esse usurum condicionibus pacis eum qui superior videretur neque fore aequa parte

contentum qui se omnia habiturum confideret. Condiciones pacis quoniam antea convenire non potuissent Romae ab senatu et a

populo peti debere. Interea et rei publicae et ipsis placere oportere si uterque in contione statim iuravisset se triduo

proximo exercitum dimissurum. Depositis armis auxiliisque quibus nunc confiderent necessario populi senatusque iudicio fore

utrumque contentum. Haec quo facilius Pompeio probari possent omnes suas terrestres ubique copias dimissurum

.

  • Latino
  • De Bello Civili
  • Cesare

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti