Libro 1 - Paragrafi da 41 a 45 - Studentville

Libro 1 - Paragrafi da 41 a 45

Paragrafo 41
Eo biduo Caesar cum equitibus DCCCC quos

sibi praesidio reliquerat in castra pervenit. Pons qui fuerat tempestate interruptus paene erat refectus; hunc noctu perfici

iussit. Ipse cognita locorum natura ponti castrisque praesidio sex cohortes reliquit atque omnia impedimenta et postero die

omnibus copiis triplici instructa acie ad Ilerdam proficiscitur et sub castris Afranii constitit et ibi paulisper sub armis

moratus facit aequo loco pugnandi potestatem. Potestate facta Afranius copias educit et in medio colle sub castris constituit.

Caesar ubi cognovit per Afranium stare quo minus proelio dimicaretur ab infimis radicibus montis intermissis circiter passibus

CCCC castra facere constituit et ne in opere faciundo milites repentino hostium incursu exterrerentur atque opere prohiberentur

vallo muniri vetuit quod eminere et procul videri necesse erat sed a fronte contra hostem pedum XV fossam fieri iussit. Prima

et secunda acies in armis ut ab initio constituta erat permanebat; post has opus in occulto a III acie fiebat. Sic omne prius

est perfectum quam intellegeretur ab Afranio castra muniri. Sub vesperum Caesar intra hanc fossam legiones reducit atque ibi

sub armis proxima nocte conquiescit.

Paragrafo 42
Postero die omnem exercitum intra

fossam continet et quod longius erat agger petendus in praesentia similem rationem operis instituit singulaque latera castrorum

singulis attribuit legionibus munienda fossasque ad eandem magnitudinem perfici iubet; reliquas legiones in armis expeditas

contra hostem constituit. Afranius Petreiusque terrendi causa atque operis impediendi copias suas ad infimas montis radices

producunt et proelio lacessunt neque idcirco Caesar opus intermittit confisus praesidio legionum trium et munitione fossae.

Illi non diu commorati nec longius ab infimo colle progressi copias in castra reducunt. Tertio die Caesar vallo castra

communit; reliquas cohortes quas in superioribus castris reliquerat impedimentaque ad se traduci iubet.

Paragrafo 43
Erat inter oppidum Ilerdam et proximum collem ubi castra Petreius atque

Afranius habebant planities circiter passuum CCC atque in hoc fere medio spatio tumulus erat paulo editior; quem si

occupavisset Caesar et communisset ab oppido et ponte et commeatu omni quem in oppidum contulerant se interclusurum adversarios

confidebat. Hoc sperans legiones III ex castris educit acieque in locis idoneis instructa unius legionis antesignanos

procurrere atque eum tumulum occupare iubet. Qua re cognita celeriter quae in statione pro castris erant Afranii cohortes

breviore itinere ad eundem occupandum locum mittuntur. Contenditur proelio et quod prius in tumulum Afraniani venerant nostri

repelluntur atque aliis submissis subsidiis terga vertere seque ad signa legionum recipere coguntur.

Paragrafo 44
Genus erat pugnae militum illorum ut magno impetu primo procurrerent

audacter locum caperent ordines suos non magnopere servarent rari dispersique pugnarent; si premerentur pedem referre et loco

excedere non turpe existimarent cum Lusitanis reliquisque barbaris barbaro genere quodam pugnae assuefacti; quod fere fit

quibus quisque in locis miles inveteraverit ut multum earum regionum consuetudine moveatur. Haec tum ratio nostros perturbavit

insuetos huius generis pugnae: circumiri enim sese ab aperto latere procurrentibus singulis arbitrabantur; ipsi autem suos

ordines servare neque ab signis discedere neque sine gravi causa eum locum quem ceperant dimitti censuerant oportere. Itaque

perturbatis antesignanis legio quae in eo cornu constiterat locum non tenuit atque in proximum collem sese recepit.

Paragrafo 45
Caesar paene omni acie perterrita quod praeter opinionem consuetudinemque

acciderat cohortatus suos legionem nonam subsidio ducit; hostem insolenter atque acriter nostros insequentem supprimit

rursusque terga vertere seque ad oppidum Ilerdam recipere et sub muro consistere cogit. Sed nonae legionis milites elati studio

dum sarcire acceptum detrimentum volunt temere insecuti longius fugientes in locum iniquum progrediuntur et sub montem in quo

erat oppidum positum Ilerda succedunt. Hinc se recipere cum vellent rursus illi ex loco superiore nostros premebant. Praeruptus

locus erat utraque ex parte derectus ac tantum in latitudinem patebat ut tres instructae cohortes eum locum explerent ut neque

subsidia ab lateribus submitti neque equites laborantibus usui esse possent. Ab oppido autem declivis locus tenui fastigio

vergebat in longitudinem passuum circiter CCCC. Hac nostris erat receptus quod eo incitati studio inconsultius processerant;

hoc pugnabatur loco et propter angustias iniquo et quod sub ipsis radicibus montis constiterant ut nullum frustra telum in eos

mitteretur. Tamen virtute et patientia nitebantur atque omnia vulnera sustinebant. Augebatur illis copia atque ex castris

cohortes per oppidum crebro submittebantur ut integri defessis succederent. Hoc idem Caesar facere cogebatur ut submissis in

eundem locum cohortibus defessos reciperet.

  • Latino
  • De Bello Civili
  • Cesare

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti