Libro 1 - Paragrafi da 56 a 60 - Studentville

Libro 1 - Paragrafi da 56 a 60

Paragrafo 56
Dum haec ad Ilerdam geruntur Massilienses

usi L. Domitii consilio naves longas expediunt numero XVII quarum erant XI tectae. Multa huc minora navigia addunt ut ipsa

multitudine nostra classis terreatur. Magnum numerum sagittariorum magnum Albicorum de quibus supra demonstratum est imponunt

atque hos praemiis pollicitationibusque incitant. Certas sibi deposcit naves Domitius atque has colonis pastoribusque quos

secum adduxerat complet. Sic omnibus rebus instructa classe magna fiducia ad nostras naves procedunt quibus praeerat D. Brutus.

Hae ad insulam quae est contra Massiliam stationes obtinebant.

Paragrafo 57
Erat multo

inferior numero navium Brutus; sed electos ex omnibus legionibus fortissimos viros antesignanos centuriones Caesar ei classi

attribuerat qui sibi id muneris depoposcerant. Hi manus ferreas atque harpagones paraverant magnoque numero pilorum tragularum

reliquorumque telorum se instruxerant. Ita cognito hostium adventu suas naves ex portu educunt cum Massiliensibus confligunt.

Pugnatum est utrimque fortissime atque acerrime; neque multum Albici nostris virtute cedebant homines asperi et montani

exercitati in armis; atque hi modo digressi a Massiliensibus recentem eorum pollicitationem animis continebant pastoresque

Domitii spe libertatis excitati sub oculis domini suam probare operam studebant.

Paragrafo

58
Ipsi Massilienses et celeritate navium et scientia gubernatorum confisi nostros eludebant impetusque eorum

excipiebant et quoad licebat latiore uti spatio producta longius acie circumvenire nostros aut pluribus navibus adoriri

singulas aut remos transcurrentes detergere si possent contendebant; cum propius erat necessario ventum ab scientia

gubernatorum atque artificiis ad virtutem montanorum confugiebant. Nostri cum minus exercitatis remigibus minusque peritis

gubernatoribus utebantur qui repente ex onerariis navibus erant producti neque dum etiam vocabulis armamentorum cognitis tum

etiam tarditate et gravitate navium impediebantur; factae enim subito ex humida materia non eundem usum celeritatis habebant.

Itaque dum locus comminus pugnandi daretur aequo animo singulas binis navibus obiciebant atque iniecta manu ferrea et retenta

utraque nave diversi pugnabant atque in hostium naves transcendebant et magno numero Albicorum et pastorum interfecto partem

navium deprimunt nonnullas cum hominibus capiunt reliquas in portum compellunt. Eo die naves Massiliensium cum eis quae sunt

captae intereunt VIIII.

Paragrafo 59
Hoc primum Caesari ad Ilerdam nuntiatur; simul

perfecto ponte celeriter fortuna mutatur. Illi perterriti virtute equitum minus libere minus audacter vagabantur alias non

longo a castris progressi spatio ut celerem receptum haberent angustius pabulabantur alias longiore circuitu custodias

stationesque equitum vitabant aut aliquo accepto detrimento aut procul equitatu viso ex medio itinere proiectis sarcinis

fugiebant. Postremo et plures intermittere dies et praeter consuetudinem omnium noctu constituerant pabulari.

Paragrafo 60
Interim Oscenses et Calagurritani qui erant Oscensibus contributi mittunt ad

eum legatos seseque imperata facturos pollicentur. Hos Tarraconenses et Iacetani et Ausetani et paucis post diebus

Illurgavonenses qui flumen Hiberum attingunt insequuntur. Petit ab his omnibus ut se frumento iuvent. Pollicentur atque omnibus

undique conquisitis iumentis in castra deportant. Transit etiam cohors Illurgavonensis ad eum cognito civitatis consilio et

signa ex statione transfert. Magna celeriter commutatio rerum. Perfecto ponte magnis quinque civitatibus ad amicitiam adiunctis

expedita re frumentaria exstinctis rumoribus de auxiliis legionum quae cum Pompeio per Mauritaniam venire dicebantur multae

longinquiores civitates ab Afranio desciscunt et Caesaris amicitiam sequuntur.

  • Latino
  • De Bello Civili
  • Cesare

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti