Libro 3 - Paragrafi da 81 a 85 - Studentville

Libro 3 - Paragrafi da 81 a 85

Paragrafo 81
Metropolitae primum eodem usi

consilio isdem permoti rumoribus portas clauserunt murosque armatis compleverunt; sed postea casu civitatis Gomphensis cognito

ex captivis quos Caesar ad murum producendos curaverat portas aperuerunt. Quibus diligentissime conservatis collata fortuna

Metropolitum cum casu Gomphensium nulla Thessaliae fuit civitas praeter Larisaeos qui magnis exercitibus Scipionis tenebantur

quin Caesari parerent atque imperata facerent. Ille idoneum locum in agris nactus qua prope iam matura frumenta erant ibi

adventum exspectare Pompei eoque omnem belli rationem conferre constituit.

Paragrafo

82
Pompeius paucis post diebus in Thessaliam pervenit contionatusque apud cunctum exercitum suis agit gratias

Scipionis milites cohortatur ut parta iam victoria praedae ac praemiorum velint esse participes receptisque omnibus in una

castra legionibus suum cum Scipione honorem partitur classicumque apud eum cani et alterum illi iubet praetorium tendi. Auctis

copiis Pompei duobusque magnis exercitibus coniunctis pristina omnium confirmatur opinio et spes victoriae augetur adeo ut

quicquid intercederet temporis id morari reditum in Italiam videretur et si quando quid Pompeius tardius aut consideratius

faceret unius esse negotium diei sed illum delectari imperio et consulares praetoriosque servorum habere numero dicerent.

Iamque inter se palam de praemiis ac de sacerdotiis contendebant in annosque consulatum definiebant alii domos bonaque eorum

qui in castris erant Caesaris petebant; magnaque inter eos in consilio fuit controversia oporteretne Lucili Hirri quod is a

Pompeio ad Parthos missus esset proximis comitiis praetoriis absentis rationem haberi cum eius necessarii fidem implorarent

Pompei praestaret quod proficiscenti recepisset ne per eius auctoritatem deceptus videretur reliqui in labore pari ac periculo

ne unus omnes antecederet recusarent.

Paragrafo 83
Iam de sacerdotio Caesaris Domitius

Scipio Spintherque Lentulus cotidianis contentionibus ad gravissimas verborum contumelias palam descenderunt cum Lentulus

aetatis honorem ostentaret Domitius urbanam gratiam dignitatemque iactaret Scipio affinitate Pompei confideret. Postulavit

etiam L. Afranium proditionis exercitus Acutius Rufus apud Pompeium quod gestum in Hispania diceret. Et L. Domitius in consilio

dixit placere sibi bello confecto ternas tabellas dari ad iudicandum eis qui ordinis essent senatorii belloque una cum ipsis

interfuissent sententiasque de singulis ferrent qui Romae remansissent quique intra praesidia Pompei fuissent neque operam in

re militari praestitissent: unam fore tabellam qui liberandos omni periculo censerent; alteram qui capitis damnarent; tertiam

qui pecunia multarent. Postremo omnes aut de honoribus suis aut de praemiis pecuniae aut de persequendis inimicitiis agebant

nec quibus rationibus superare possent sed quemadmodum uti victoria deberent

cogitabant.

Paragrafo 84
Re frumentaria praeparata confirmatisque militibus et satis

longo spatio temporis a Dyrrachinis proeliis intermisso quo satis perspectum habere militum animum videretur temptandum Caesar

existimavit quidnam Pompeius propositi aut voluntatis ad dimicandum haberet. Itaque exercitum ex castris eduxit aciemque

instruxit primum suis locis pauloque a castris Pompei longius continentibus vero diebus ut progrederetur a castris suis

collibusque Pompeianis aciem subiceret. Quae res in dies confirmatiorem eius exercitum efficiebat. Superius tamen institutum in

equitibus quod demonstravimus servabat ut quoniam numero multis partibus esset inferior adulescentes atque expeditos ex

antesignanis electis ad pernicitatem armis inter equites proeliari iuberet qui cotidiana consuetudine usum quoque eius generis

proeliorum perciperent. His erat rebus effectum ut equitum mille etiam apertioribus locis VII milium Pompeianorum impetum cum

adesset usus sustinere auderent neque magnopere eorum multitudine terrerentur. Namque etiam per eos dies proelium secundum

equestre fecit atque unum Allobrogem ex duobus quos perfugisse ad Pornpeium supra docuimus cum quibusdam interfecit.

Paragrafo 85
Pompeius qui castra in colle habebat ad infimas radices montis aciem

instruebat semper ut videbatur exspectans si iniquis locis Caesar se subiceret. Caesar nulla ratione ad pugnam elici posse

Pompeium existimans hanc sibi commodissimam belli rationem iudicavit uti castra ex eo loco moveret semperque esset in

itineribus haec spectans ut movendis castris pluribusque adeundis locis commodiore re frumentaria uteretur simulque in itinere

ut aliquam occasionem dimicandi nancisceretur et insolitum ad laborem Pompei exercitum cotidianis itineribus defatigaret. His

constitutis rebus signo iam profectionis dato tabernaculisque detensis animadversum est paulo ante extra cotidianam

consuetudinem longius a vallo esse aciem Pompei progressam ut non iniquo loco posse dimicari videretur. Tum Caesar apud suos

cum iam esset agmen in portis “differendum est” inquit “iter in praesentia nobis et de proelio cogitandum sicut semper

depoposcimus; animo simus ad dimicandum parati: non facile occasionem postea reperiemus”; confestimque expeditas copias

educit.

  • Latino
  • De Bello Civili
  • Cesare

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti