Libro 1, Paragrafo 1 - Studentville

Libro 1, Paragrafo 1

Atticvs: Lucus quidem ille et haec Arpinatium quercus agnoscitur saepe a me lectus in Mario: si enim manet illa quercus haec est profecto; etenim est sane uetus.

Qvintvs: Manet uero Attice noster et semper manebit: sata est enim ingenio. Nullius autem agricolae cultu stirps tam diuturna quam poetae uersu seminari potest.

Atticvs: Quo tandem modo Quinte? Aut quale est istuc quod poetae serunt? Mihi enim uideris fratrem laudando suffragari tibi.

  • Latino
  • De Legibus
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti