Nam quid Macrum numerem? Cuius loquacitas habet aliquid argutiarum nec id tamen ex illa erudita Graecorum copia sed ex librariolis Latinis: in orationibus autem multa sptatio m impt Sisenna eius amicus omnis adhuc nostros scriptoresnisi qui forte nondum ediderunt de quibus existimare non possumusfacile superauit. Is tamen neque orator in numero uestro umquam est habitus et in historia puerile quiddam consectatur ut unum Clitarchum neque praeterea quemquam de Graecis legisse uideatur eum tamen uelle dumtaxat imitari: quem si adsequi posset aliquantum ab optumo tamen abesset. Quare tuum est munus hoc a te exspectatur; nisi quid Quinto uidetur secus.
- Latino
- De Legibus
- Cicerone