Libro 1, Paragrafo 12 - Studentville

Libro 1, Paragrafo 12

Interea certior factus Iguvium Thermum

praetorem cohortibus V tenere oppidum munire omniumque esse Iguvinorum optimam erga se voluntatem Curionem cum tribus

cohortibus quas Pisauri et Arimini habebat mittit. Cuius adventu cognito diffisus municipii voluntati Thermus cohortes ex urbe

reducit et profugit. Milites in itinere ab eo discedunt ac domum revertuntur. Curio summa omnium voluntate Iguvium recepit.

Quibus rebus cognitis confisus municipiorum voluntatibus Caesar cohortes legionis XIII ex praesidiis deducit Auximumque

proficiscitur; quod oppidum Attius cohortibus introductis tenebat delectumque toto Piceno circummissis senatoribus habebat.

  • Latino
  • De Bello Civili
  • Cesare

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti