Libro 3 - Paragrafi da 21 a 25 - Studentville

Libro 3 - Paragrafi da 21 a 25

Paragrafo 21
Cum resisteret Servilius consul reliquique

magistratus et minus opinione sua efficeret ad hominum excitanda studia sublata priore lege duas promulgavit: unam qua mercedes

habitationum annuas conductoribus donavit aliam tabularum novarum impetuque multitudinis in C. Trebonium facto et nonnullis

vulneratis eum de tribunali deturbavit. De quibus rebus Servilius consul ad senatum rettulit senatusque Caelium ab re publica

removendum censuit. Hoc decreto eum consul senatu prohibuit et contionari conantem de rostris deduxit. Ille ignominia et dolore

permotus palam se proficisci ad Caesarem simulavit; clam nuntiis ad Milonem missis qui Clodio interfecto eo nomine erat

damnatus atque eo in Italiam evocato quod magnis muneribus datis gladiatoriae familiae reliquias habebat sibi coniiunxit atque

eum in Thurinum ad sollicitandos pastores praemisit. Ipse cum Casilinum venisset unoque tempore signa eius militaria atque arma

Capuae essent comprensa et familia Neapoli visa quae proditionem oppidi appararet patefactis consiliis exclusus Capua et

periculum veritus quod conventus arma ceperat atque eum hostis loco habendum existimabat consilio destitit atque eo itinere

sese avertit.

Paragrafo 22
Interim Milo dimissis circum municipia litteris se ea quae

faceret iussu atque imperio facere Pompei quae mandata ad se per Vibullium delata essent quos ex acre alieno laborare

arbitrabatur sollicitabat. Apud quos cum proficere nihil posset quibusdam solutis ergastulis Cosam in agro Thurino oppugnare

coepit. Eo cum a Q. Pedio praetore cum legione . . . lapide ictus ex muro periit. Et Caelius profectus ut dictitabat ad

Caesarem pervenit Thurios. Ubi cum quosdam eius municipii sollicitaret equitibusque Caesaris Gallis atque Hispanis qui eo

praesidii causa missi erant pecuniam polliceretur ab his est interfectus. Ita magnarum initia rerum quae occupatione

magistratuum et temporum sollicitam Italiam habebant celerem et facilem exitum

habuerunt.

Paragrafo 23
Libo profectus ab Orico cum classe cui praeerat navium L

Brundisium venit insulamque quae contra portum Brundisinum est occupavit quod praestare arbitrabatur unum locum qua necessarius

nostris erat egressus quam omnia litora ac portus custodia clausos teneri. Hic repentino adventu naves onerarias quasdam nactus

incendit et unam frumento onustam abduxit magnumque nostris terrorem iniecit et noctu militibus ac sagittariis in terram eitis

praesidium equitum deiecit et adeo loci opportunitate profecit uti ad Pompeium litteras mitteret naves reliquas si vellet

subduci et refici iuberet: sua classe auxilia sese Caesaris prohibiturum.

Paragrafo

24
Erat eo tempore Antonius Brundisii; is virtute militum confisus scaphas navium magnarum circiter LX cratibus

pluteisque contexit eoque milites delectos imposuit atque eas in litore pluribus locis separatim disposuit navesque triremes

duas quas Brundisii faciendas curaverat per causam exercendorum remigum ad fauces portus prodire iussit. Has cum audacius

progressas Libo vidisset sperans intercipi posse quadriremes V ad eas misit. Quae cum navibus nostris appropinquassent nostri

veterani in portum refugiebant: illi studio incitati incautius sequebantur. Iam ex omnibus partibus subito Antonianae scaphae

signo dato se in hostes incitaverunt primoque impeto unam ex his quadriremibus cum remigibus defensoribusque suis ceperunt

reliquas turpiter refugere coegerunt. Ad hoc detrimentum accessit ut equitibus per oram maritimam ab Antonio dispositis aquari

prohiberentur. Qua necessitate et ignominia permotus Libo discessit a Brundisio obsessionemque nostrorum

omisit.

Paragrafo 25
Multi iam menses erant et hiems praecipitaverat neque Brundisio

naves legionesque ad Caesarem veniebant. Ac nonnullae eius rei praetermissae occasiones Caesari videbantur quod certi saepe

flaverant venti quibus necessario committendum existimabat. Quantoque eius amplius processerat temporis tanto erant alacriores

ad custodias qui classibus praeerant maioremque fiduciam prohibendi habebant et crebris Pompei litteris castigabantur quoniam

primo venientem Caesarem non prohibuissent ut reliquos eius exercitus impedirent duriusque cotidie tempus ad transportandum

lenioribus ventis exspectabant. Quibus rebus permotus Caesar Brundisium ad suos severius scripsit nacti idoneum ventum ne

occasionem navigandi dimitterent sive ad litora Apolloniatium [sive ad Labeatium] cursum dirigere atque eo naves eicere

possent. Haec a custodiis classium loca maxime vacabant quod se longius a portibus committere non

audebant.

  • Latino
  • De Bello Civili
  • Cesare

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti