Libro 1, Paragrafo 21 - Studentville

Libro 1, Paragrafo 21

Marcvs: Dasne igitur hoc nobis Pomponi (nam Quinti noui sententiam) deorum immortalium ut ratione potestate mente numine (siue quod est aliud uerbum quo planius significem quod uolo) naturam omnem regi? Nam si hoc oprobas ab eo nobis causa ordienda est potissimum.

Atticvs: Do sane si postulas; etenim propter hunc concentum auium strepitumque fluminum non uereor condiscipulorum ne quis exaudiat.

Marcvs: Atqui cauendum est; solent enim (id quod uirorum bonorum est) admodum irasci nec uero ferent si audierint te primum caput ui optimi prodidisse in quo scripsit nihil curare deum nec sui nec alieni.

  • Latino
  • De Legibus
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti