Libro 1, Paragrafo 23 - Studentville

Libro 1, Paragrafo 23

Est igitur quoniam nihil est ratione melius eaque et in homine et in deo prima homini cum deo rationis societas. Inter quos autem ratio inter eosdem etiam recta ratio [et] communis est: quae cum sit lex lege quoque consociati homines cum dis putandi sumus. Inter quos porro est communio legis inter eos communio iuris est. Quibus autem haec sunt inter eos communia ei ciuitatis eiusdem habendi sunt. Si uero isdem imperiis et potestatibus parent multo iam magis parent [autem] huic caelesti discriptioni mentique diuinae et praepotenti deo ut iam uniuersus hic mundus una ciuitas communis deorum atque hominum existimanda. Et quod in ciuitatibus ratione quadam de qua dicetur idoneo loco agnationibus familiarum distinguuntur status id in rerum natura tanto est magnificentius tantoque praeclarius ut homines deorum agnatione et gente teneantur.

  • Latino
  • De Legibus
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti