Libro 1, Paragrafo 28 - Studentville

Libro 1, Paragrafo 28

Atticvs: Di immortales quam tu longe iuris principia repetis! atque ita ut ego non modo ad illa non properem quae exspectabam a te de iure ciuili sed facile patiar te hunc diem uel totum in isto sermone consumere. Sunt enim haec maiora quae aliorum causa fortasse conplecteris quam ipsa illa quorum haec causa praeparantur.

Marcvs: Sunt haec quidem magna quae nunc breuiter attinguntur. Sed omnium quae in hominum doctorum disputatione uersantur nihil est profecto praestabilius quam plane intellegi nos ad iustitiam esse natos neque opinione sed natura constitutum esse ius. Id iam patebit si hominum inter ipsos societatem coniunctionemque perspexeris.

  • Latino
  • De Legibus
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti