Libro 1, Paragrafo 57 - Studentville

Libro 1, Paragrafo 57

Atticvs: At ego huc declinabam nec inuitus.

Qvintvs: Licebit alias. Nunc id agamus quod coepimus quom praesertim ad id nihil pertineat haec de summo malo bonoque dissensio.

Marcvs: Prudentissime Quinte dicis. Nam quae a me adhuc dicta sunt . . .

Qvintvs: . . . nec Lycurgi leges neque Solonis neque Charondae neque Zaleuci nec nostras duodecim tabulas nec plebiscita desidero sed te existimo cum populis tum etiam singulis hodierno sermone leges uiuendi et disciplinam daturum.

  • Latino
  • De Legibus
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti