Libro 3, Paragrafo 33 - Studentville

Libro 3, Paragrafo 33

Proximum autem est de suifragiis quae iubeo nota esse optimatibus populo libera.

Atticus: Ita mehereule attendi nec satis intellexi quid sibi lex aut quid verba ista vellent.

Marcus: Dicam Tite et versabor in re difficili ac multum et saepe quaesita suffragia in magistratu mandando ac de reo iudicando que in lege aut rogatione clam an palam ferri melius esset.

Quintus: An etiam id dubium est? Vereor ne a te rursus dissentiam.

Marcus: Non facies Quinte. Nam ego in ista sum sententia qua te fuisse semper scio nihil ut fuerit in suffragiis voce melius; sed optineri an possit videndum est.

  • Latino
  • De Legibus
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti