Libro 2, Paragrafo 38 - Studentville

Libro 2, Paragrafo 38

Iam ludi publici quoniam sunt cavea circoque divisi sint corporum certationes cursu et pugillatu et luctatione curriculisque equorum usque ad certam victoriam circo constitutae cavea cantui vacet ac fidibus et tibiis dummodo ea moderata sint ut lege praescribitur. Adsentior enim Platoni nihil tam facile in animos teneros atque mollis influere quam varios canendi sonos quorum dici vix potest quanta sit vis in utramque partem. Namque et incitat languentis et languefacit excitatos et tum remittit animos tum contrahit civitatumque hoc multarum in Graecia interfuit antiquom vocum conservari modum; quarum mores lapsi ad mollitias pariter sunt inmutati cum cantibus aut hac dulcedine corruptelaque depravati ut quidam putant aut cum severitas morum ob alia vitia cecidisset tum fuit in auribus animisque mutatis etiam huic mutationi locus.

  • Latino
  • De Legibus
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti