Libro 1, Paragrafo 6 - Studentville

Libro 1, Paragrafo 6

Quam ob rem adgredere quaesumus et sume ad hanc rem tempus quae est a nostris hominibus adhuc aut ignorata aut relicta. Nam post annalis pontificum maximorum quibus nihil potest esse iucundius si aut ad Fabium aut ad eum qui tibi semper in ore est Catonem aut ad Pisonem aut ad Fannium aut ad Vennonium uenias quamquam ex his alius alio plus habet uirium tamen quid tam exile quam isti omnes? Fannii autem aetati coniunctus pater paulo inflauit uehementius habuitque uires agrestis ille quidem atque horridas sine nitore ac palaestra sed tamen admonere reliquos potuit ut adcuratius scriberent. Ecce autem successere huic elli Clodius Asellio nihil ad Coelium sed potius ad antiquorum languorem et inscitiam.

  • Latino
  • De Legibus
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti